Hľadaný výraz: Mt 14,3-12; Mk 6,17-29; Lk 3,19-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
3 Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. 4 Dicebat enim illi Ioannes: “ Non licet tibi habere eam ”. 5 Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant. 6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi, 7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset. 8 At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ”. 9 Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari 10 misitque et decollavit Ioannem in carcere; 11 et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae. 12 Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.

17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”. 19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: 20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”. 23 Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”. 24 Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”. 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”. 26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; 27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere 28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae. 29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, 20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere.

1

mail   print   facebook   twitter